Montag, 21. Mai 2012

Guten Abend Lied





 Exaudiat te Dominus in die tribulationis, * protegat te nomen Dei Jacob. Mittat tibi auxilium de sancto, * et de Sion tueatur te. Memor sit omnis sacrificii tui, * et holocaustum tuum pingue fiat. Tribuat tibi secundum cor tuum, * et omne consilium tuum confirmet. Laetabimur in salutari tuo, * et in nomine Dei nostri magnificabimur. Impleat Dominus omnes petitiones tuas, * nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, * in potentatibus salus dexterae eius. Hi in curribus, et hi in equis, * nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Ipsi obligati sunt, et ceciderunt, * nos autem surreximus, et erecti sumus. Domine, salvum fac regem, * et exaudi nos in die qua invocaverimus te

Keine Kommentare: